# Selectae declamationes. Vol. 1 478

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE STVD. ADOLES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/478
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/478

His enim explorantur ingenia, si quid adhuc deest, ijs ostenditur, si quid uitij aut errorum haesit, corrigiter atque euellitur. Estque haec uelut sarritio stadiorum, ita necessaria, ut si omittatur, non modo uera ac solida doctrina nulla poßit constare, sed ipsius loco infiniti errores succrescant: Vt taceam quod illae communicationes & colloquia etiaen facundiam alunt, & afferunt quandam animis constantiam, ut & accipere ac intellige re ea, quae proponuntur poßint, & apte ad quaesita respondere. Videmus enim nonnullos serio de re quapiam interrogatos ita perturbari, ac uelut attonitos obmutescere, ut uix animi compotes esse uideantur. Eorum deinde, si quid forte discendo etiam consecuti sunt, nullus usus esse potest. In hoc enim omnis studiorum fructus ponitur, ut expromere, in lucemque proferre, ac replicare id ipsum, quod scias poßis. Vt enim occultae Musicae, ita mutae atque infantis doctrinae nulla gratia est. Examina uero ut iudicium formant ac limant, animos confirmant, acuunt ingenia, ita linguam quoque expeditiorem efficiunt, celeritatem quandam cogitandi, & promptitudinem respondendi afferunt itized b runt. Magna haec quidem sunt, sed est & alia non minor utilitas examinum, quod cohercent ac cohibent cursum studiorum intra certos limites: Adolescentes enim nisi intra certa, uelut septa contineantur, ceu nauis in medijs fluctibus rectore destituta, ita ipsi incerto cursu fluctuant, & si quid etiam instituunt, id nullo ordine tractant.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
