Latin
DE STVD. ADOLES
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 479
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde operam illis omnem in discendo consumptam perire necesse est. Et gignunt plerumque haec tumultuaria, ac uaga studia uanam persuasionem eruditionis, qua nihil nocentius est, ea deinde inflatitument, cum de rebus omnibus indoctißime ac stolidissime iudicent: Cum ea enim inscitia coniuncta esse solet insignis ar rogantia ac pertinacia, unde fit, ut plerunque tales Rebuspubl. uel Ecclesijs praefecti, tumultibus deinde omnia misceant. His malis tantis medentur examina, &quod maximum est, uanam illam persuasionem doctrinae, atque arrogantiam, animis eximunt, qua non est alia pestis cum rebus omnibus, tum uero praecipue studijs perniciosior. Saepe enim dliquis cristas tollit ante tempus, &putat se iam uel nouem artium liberalium Magistrum esse, qui cum examine excutitur, si nihil aliud, hoc certe tamen docetur, quod adhuc minus sciat, quàm ipse se scire putabat, &isto stulto, ac pernicioso orore liberatur. Quanto uero ingenia foecundiora sunt, ac magis praecocia, tanto plus ab hac peste periculi est.