Latin
DE STVD. ADOLES
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 481
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde ne nobis ipsis immodice placeamus, aut ultra nidum, ut aiunt, pennas extendamus, salutare est uitia atque errata nostra nobis ostendi, &adsuefieri nos, ut patienter feramus nos redargui ac corripi, ne pro tinus omnia somnia nostra exosculemur, &pro om culis adoranda ducamus. Quae uana persuasio nisi corrigitur, perniciosißimos deinde errores parit. Narcissus in fabulis Poëtarum, dum nimium sese amat, contabescit, peritque &ipse &illa falsa imago, in quam tantopere deperibat, &nunc mutatus in florem, monet nos, sero florescens, ne nimis mature et ante tempus sapere incipiamus, neue nos aut nostra nimis amemus atque admiremur. Quod cum in omni aetate odiosum est, tum uero in adolescentia prorsum intolerabile. Nam ut ab usu rerum solidaque ac perfecta doctrina &sapientia haec aetas adhuc longißime abest, ita has res non potest sibi arrogare sine summa turpitudine ac uanitate. Vt enim uuae &po ma non in uere, nec in aestate maturescunt, sed in autumno tumno primum, paulo ante hyemem: ita doctrinae fructus ingrauescente aetate, ac paulo ante hyeme, hoc est, iam senectute instante, primum solent maturescere. Et ut uuae ac poma ante tempus decerpta, nec esui sunt, nec ulli alij usui idonea, ita ingeniorum immaturi fructus acerbi adhuc sunt, &saluta re est adolescentibus ostendi, quàm nunc primum flo rere, aut rubere coeperint illi fructus, necdum maturuerint: &moneri, quo cultu, quibus auris &so libus, &qua benedictione diuina adhuc sit opus, ut laeti ac maturi, talesque fructus proueniant, quibus Respub. &Ecclesia deinde salubriter poßit uti.