# Selectae declamationes. Vol. 1 483

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE STVD. ADOLES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/483
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/483

His permittamus ut aliorum opinione magni doctique sint, sua maximi ac doctißimi tumeant quam uelint, & uel ranae Aesopicae exemplo cum tauris certent, donec ad summum inflati crepent. Qui rectius mente ualebunt, hi non errare magis uolent, quam uiam doceri, atque examina & istos congressus ut saluberriuos studijs aque utilißimos magnifacient, quodque poterunt, de uo quoque ad ea tanquam ad aliquod magnum publicum bonum conferent. Diximus de exanimumutilitate & si ea tanta eo tam multiplex est, ut nec in hac temporis angustia, neque à me homine ad dicentum minime instructo sa tis commemorari poßit. Nostris uero temporibus iuuentus his τρι ταῖς magis etiam opus habet, quod haec aetas, ut alijs in rebus à legum uinculis libera uult esse, & magis quàm credo antehac ulla, contumax ac freni impatuns, ordinisque & disciplinae con temptrix est, ita artium quoque praecepta respuit atque adspernatur. Quorum utrum nocentius sit, haud fa cile dictu fuerit, cum alterum Rerumpub. alterum artium ac doctrinae ruinam trahat. Quae duo, nempe leges & doctrina, ut foedere quodam inter se iuncta sunt, simulque & florere & intercidere solent, ita cu sunt labefactata immani barbarie ac uastitate, omnia inuolui necesse est. Quo maiore cura & contentione uiros honestos his praesentibus malis, quaeque his haud paulo grauiora impendere uidentur, omni genere remediorum occurrere decet. Nec leuiter haec examina ad disciplinam conducunt, licentiam temporum nonnihil reprimunt, discendi curam augent, et certa lege atque ordine studia gubernant, atque ad ea discenda adigunt, quibus religio moresque boni, ac uera & solida doctrina continetur.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
