Latin
DE STVD. ADOLES
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 485
Unproofread scanNot analysed yet
Quare ut agricolae arte ac diligentia, dum quotannis maxima quaeque manu legunt, illi seminum mutationi mederi student, ita uiros honestos quosque cum suorum temporum uitijs pugnare oportet, quod nisi fiat, omnia breui in praeceps ruitura uideamus. Ad eundem modum nisi totis uiribus resistatur horum temporum negligentiae atque inertiae, metuendum est, ne ad posteros magna ex parte &religionis doctrina, &caeterae quoque disciplinae sint interiturae. Nam Ecclesia, non iam dicam de alumnis uel discipulis, Doctores certe non est habitura, &dispensatores mysteriorum Dei, cum ita negligatur uerbi di uini tractatio. Deinde qualem putemus militiam in superioribus disciplinis futuram, cum in his primarum artium rudimentis nullum sit tyrocinium? Non igitur debet praetermitti ulla occasio, qua utcunque rerum tantarum ruina fulciri ac prohiberi poßit.