Latin
DE STVD. ADOLES
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 487
Unproofread scanNot analysed yet
Quae uero nutricula potest ad haec efficienda magis idonea esse, quàm Grammatica? Format haec fingitque os pueri tenerum, adsuefacit ad sermonis genus pro prium ac certum, poëmatum atque historiarum noticiam tradit, &illo primo lacte eloquentiae ac gra uioris doctrinae pectora alit, subigit, praeparatque ad capiendum uberiorem caeterarum disciplinarum cul tum. Non igitur tenuis aut ieiuna est eius opera, sed uel praecipua &ex omnibus maxime necessariae, etsi id in speciem minus adparet. Nam quemadmodum fundamentis nixa sunt &ficiuntur aedificia, quaest parum firma sunt, perit omnis aedificandi labor ac sumptus, et tamen ea neque conspicua sunt, nec magnifi centiae aut splendori aedificiorum quidquam addunt, ita harum primarum artium cognitioni ceu fundamento innituntur omnes caeterae disciplinae, et si ipsae per so minus habent splendoris aut ostentationis, hoc tamen iuris ac dignitatis obtinent, ut sine ipsis nullum genus doctrinae disci recte poßit, uel tractari. Nam quae mon stra gignent in alijs artibus, qui sermonis, quem Gram matica tradit, ignari erunt? Quàm uero prodigiose iudicabunt, &quas Chimeras, quos Hippocentauros fingent, ad quamcunque disciplinam proruent sese, qui Dialecticae subsidio destituti, neque rem obscuram definiendo explicare, nec ambiguam uidere aut distinguere, nec totam in partes suas distribuere scient, nec ordinem ullum, aut consequentiam rerum intelligent. Nihil firmi nec ipsi discere, neque alios docere poterunt, susque deque incertis certa, uera falsis misceant necesse est. Commemorarem quàm noxij tales deinde homines Rebuspub.