# Selectae declamationes. Vol. 1 488

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE STVD. ADOLES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/488
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/488

ac Ecclesijs soleant esse, & quàm saepe ingentium tumultuum atque cladium autores extiterint, nisi id usu atque nostrorum etiam temporum experientia nimis notum esse arbitrarer, & angustia temporis me id facere prohiberet. Quapropter iam finem faciam, adolescen tes adhortor, ut istum discendi ordinem, quem per hos gradus ueteres descriptum uoluerunt, & examina, quorum tam multiplicem utilitatem esse uident, non contemnant, sed statuant eos qui ista instituerunt, usu atque aetate plus uidisse, & fidelißime do ctrinae studijs ac Rebuspub. consultum cupiisse. Dissoluti ingenij est, cum sanctißimis maiorum institutis ac moribus pugnare, & nullas leges, nullum ordinem nosse, temere omnia citraque rationem administrare, Cyclopicum est. Quae plus quàm barbarica uita, quia nostro seculo nimis placet hominibus, uidemus yGoc demus quàm multis ingentibus malis laborent his temporibus res humanae, quantaque sit omnium propè rerum perturbatio ac labefactatio, & quàm non pau lo grauiora, nisi Deus singulari clementia prohibeat, impendere uideantur. Vt enim in concentu, si uox una ab harmonia dißideat, caeterae omnes disso nare incipiunt, totaque symphonia perturbatur: Ita siuna aliqua in re à legibus disceditur, consequitur alijs quoque in rebus infinita perturbatio atque dißipa tio ordinis ac disciplinae.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
