Latin
DE STVD. ADOLES
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 489
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter ne minima quidem contemnenda sunt, praesertim si ad ordinis conseruationem pertinent, &absque illis maiora teneri non possunt. Neque uero sine his primis artibus ulla doctrina constare potest, &hi gradus atque examina hunc studiorum artiumque ordinem conseruant, prohibentque confusionem ac perturbationem. Porro qui ab his artibus probe instructi, ad superiores disciplinas accedunt, hi foeliciter in illis deinde uersan tur, &fructus studiorum suorum uberrimos perci piunt redduntque. Est enim haec prima ac puerilis in stitutio, uelut flos omnium deinceps prouentuum, quos redditura sunt ingenia. Ouidius Si bene floruerint segetes, erit area diues. Si bene floruerit uinea, Bacchus erit. Si bene floruerint oleae, nitidissimus annus, Foma quoque euentum temporis huius habent. Dixi.