Latin
SERMO HABITVS APVD IV
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 491
Unproofread scanNot analysed yet
EPISTOLA PHI. MEL. 491 ed omnem reliquam uitam inutile, sed omnino etiam perniciosum. Etenim deserta paedeia, quibus nescio nugis ingenia, caeterum foelicia occupantur acfranguntur, Philosophiam ipsi uocant. Non hoc dico, quo à Philosophia studiosos auocem, sed hunc philosophandi ordinem ac ductum non probo. Nec enim angustis adeo finibus circumscripta est Philosophia, ut philosophari nihil aliud sit, quam nugari. Maxima eius pars contempta iacet, ea uidelicet, quae sola humanitatis nomine maioribus nostris dignauisa est. Adulescens quispiam ad Xenocratem adductus, percipiendae Philosophiae gratia, cum nondum quidquam Cyclicorum attigisset, sapientiae sacris prohibitus est. Sic enim ait Xenocrates. οὗτος πατρ ἔμου πόκος οὐ κναφθήσεται. O nos foelices, si recta studia Deùm fauore renascantur, quae iam ferè caput exerere in Saxonibus coeperunt. Proinde iuuentutem nostram sermone nuper habito inhortatus sum, ut ad bonas literas animis adspiret. Atque hoc unum egi paucis, ut intelligat quaenam sit Barbaricorum, quae bonorum studiorum ratio. Neque dubito, cui satis utrunque geniis cognitum est, conaturum totis uiribus, ut ea par te praestet, quae et optima est, &ab optimis sola pro batur. Quae enim uesania fuerit, immenso labore, cura, 492 EPISTOLA PHI. MEL. cura, nugas emere? Orationem tuo nomini Otho doctißime dedico διόσιν ὀλίγηντε φίληντε. Debemus enim tibi, quicunque literas profitemur, atque adeo ego multis sanè nominibus, quem pluribus quotidie soles officijs cumulare. Hoc igitur munus qualecunque est, si de animo aestimes meo, amplißimum ac pulcherrimum accepisti. ValeVuittembergae Mense Octobri, Anno