Latin
M. D. XVIII
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 493
Unproofread scanNot analysed yet
Illarum enim causam suscepitutandam, aduersus eos, qui uulgo sibi in scholis doctorum titulos ac praemia, Barbari bar baris artibus, hoc est, ui &fraude arrogarunt, &hactenus ferè maliciosis ingenijs homines retinent. Germanicam iuuentutem paulo superioribus annis alicubi conatam in hoc foelix certamen literarum descendere, iam nunc quoque non pauci, uelut è medio cursu, commento plusquam Thracio reuocant: Difficilius esse studium literarum renascentium, quàm utilius: Graeca à quibusdam male feriatis ingenijs arripi, ac ad ostentationem parari: Dubiae fidei Hebraea esse: Interim à genuino literas cultu perire. Philosophiam desertum iri, &id genus reliquis conuicijs. Cum isto grege indoctorum congressuro dibzy G Google gressuro, quis non intelligat, uel Herculi non uno Theseo opus esse? Adeo suscepto negocio non parum aequo dicar audacior. Vt interim sileam uix posse hanc à me prouinciam administrari, citra modestiae periculum, qua dispeream, si quid unquam rerum humanarum prius duxi. Ardeo enim amore recti, &quum studia uestra uehementer iuuari adulescentes cupiam, fiet, ut quaedam liberius quàm isti uolent, dicam.