# Selectae declamationes. Vol. 1 493

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, M. D. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/493
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/493

Illarum enim causam suscepitutandam, aduersus eos, qui uulgo sibi in scholis doctorum titulos ac praemia, Barbari bar baris artibus, hoc est, ui & fraude arrogarunt, & hactenus ferè maliciosis ingenijs homines retinent. Germanicam iuuentutem paulo superioribus annis alicubi conatam in hoc foelix certamen literarum descendere, iam nunc quoque non pauci, uelut è medio cursu, commento plusquam Thracio reuocant: Difficilius esse studium literarum renascentium, quàm utilius: Graeca à quibusdam male feriatis ingenijs arripi, ac ad ostentationem parari: Dubiae fidei Hebraea esse: Interim à genuino literas cultu perire. Philosophiam desertum iri, & id genus reliquis conuicijs. Cum isto grege indoctorum congressuro dibzy G Google gressuro, quis non intelligat, uel Herculi non uno Theseo opus esse? Adeo suscepto negocio non parum aequo dicar audacior. Vt interim sileam uix posse hanc à me prouinciam administrari, citra modestiae periculum, qua dispeream, si quid unquam rerum humanarum prius duxi. Ardeo enim amore recti, & quum studia uestra uehementer iuuari adulescentes cupiam, fiet, ut quaedam liberius quàm isti uolent, dicam.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
