# Selectae declamationes. Vol. 1 494

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, M. D. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/494
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/494

At quando me huc siue ratio (ita enim uideor mihi) siue casus aliquis impulit, uolo hanc mecum, Clarißimi uiri, caussam habere uos communem, quorum industria, consilijs, operaque fit, ut paßim à situ & squalore adserantur literae, natiuumque nitorem ubique recepturae sperentur Placuit igitur paucis commonere iuuentutem il lustris Academiae nostrae, ut quantum ad summam praeclari instituti uestri attinet, intelligat, quaesit re nascentium studiorum ratio, quae illorum quae barbari maiores nostri è Scotis in Galliam, è Gallijs in Germaniam inuexerunt, ut ordine ac ductu generis utriusque cognito, ipsi iudicetis, utrum maiore commodo, periculo minore, liceat amplecti. Atque in hoc omnis oratio mea incumbet, uti spem uobis elegantis literaturae (de Graeca & Latina loquor) faciam. Scio enim in ipso iam uestibulo plerosque nouitate rei, si non deterreri, certe angi. Praestabat autem orationis argumentum, & quasi filum, ab ipsis fludiorum fontibus, & omnium seculorum literatis institutis ducere: sed ea scenae alterius erunt. Iam quod attinet breuibus barbara studia cum synceris comittam, docebo quibus auspicijs Latina discenda sit, et Graecatentanda.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
