Latin
M. D. XVIII
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 508
Unproofread scanNot analysed yet
Verum quod ad sacra attinet, plurimum refert quomodo animum compares. Nam si quod studiorum genus, sacra profecto potißimum ingenio, usu &cura opus habent. Est enim odor unguentorum domini super humanarum disciplinarum aromata: Duce Spiritu, comite artium nostrarum cultu, adsa cra uenire licet. Sicut ad Herculianum Synesius scribit: ἐρρωμένως ἐυθυμῶς διαβιώης φιλο σοφία χρώμενος ἐς τὸ θεῖον ποδηγετουσι ἀβιαγάστε. Id si cui non uidetur, cogitet praeter caetera &oreichalcum à Tyrijs in templi Solymi fabricam collatum esse. Itaque cum Theologia partim Hebraica, partim Graeca sit, nam Latini riuos illorum bibimus, linguae externae discendae sunt, ne ueluti κωφὰ πρόσωπα, cum Theologis agamus. Ibi se splendor uerborum ac proprietas aperiet, &patescet uelut intra meridiana cubilia uerus ille, ac genuinus literae sensus. Proxime cum literam percepimus, sequemur elenchum rerum. Facessent iam tot frigidae glossulae, concordantiae, discordantiae, &si quae sunt aliae ingenij remorae. Atque cum animos ad fontes contulerimus, Christum sapere incipiemus, mandatum eius lucidum nobis fiet, &nectare illo beato diuinae sapientiae perfundemur.