# Selectae declamationes. Vol. 1 510

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, M. D. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/510
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/510

Hoc sanè in causa erat, cur dicerem usu literarum destitutam Ecclesiam, ueram ac germanam pietatem traditionibus humanis alicubi mutasse Postquam hominum commenta placere coeperunt, & amore operum nostrorum uicti, pro manna Beelphegor gustauimus, homines non ygns omni esse coepimus. Haec uelim ita dicere uidear, ut sentio. Sentio autem omnino aliud nihil, quàm quod Euangelica ueritati Ecclesiae decretis probatur, eritque mihi, quod Hebraei dicunt MN ΤΟΥτUS Iam ne obscure intelligitis, quantum sit in renascentibus studijs momenti, quantum ad excolendas bonas mentes conducant? Quem non miserescat superioris aetatis, quae tam clara luce studiorum deser ta, in orci tenebras, & nescio quas feces literarum incidit? Quem non tangat ingens nostri seculi calami tas, quod & uetustis authoribus nostratium incuria orbatum est, deinde quod hi quoque lucri fecissent ex bonis, ni perijssent illi desiderati. Superest igitur, Iuuenes, ut audeatis, quanquam ita se res habeat, & difficilia sint, quae pulchra sunt, tamen ita uincet industria difficultatem, ut longe minore impendio bo na, quàm mala uos sperem assecuturos. Deligunt uobis praeceptores uestri, quae ex usu ist scire, friuola secernunt, atque hi Latina quidem, simus simul cum Latinis Graeca disci, & debent, & facile possunt. Modo succisiuas aliquot horas Graecis date, ego faxo studio ac labore meo, ne opera uos uestrafrustretur. Statim enim ab initio difficultatem rei Grammaticae optimorum authorum lectione temperabo, ut quod illic regula, hic exempla doceant. Accedit obiter in authoribus interim quod ad mores, uel rerum secretarum scientiam pertinet: omniasi contuleritis, pulcherrime absoluent orbem stu diorum.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
