# Selectae declamationes. Vol. 1 511

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, M. D. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/511
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/511

Erit enim curae mihi, ut pro re, quae uiden tur diligenter admoneam. Homerum habemus in manibus, habemus & Pauli Epistolam ad Titum. Hic spectare uobis licebit, quantum sermonis proprietas, ad intelligenda sacrorum mysteria conferat. quid item intersit inter interpretes Graece doctos, & indoctos: In alijs nota mala pro bonis ducantur, in hoc negocio diutius citra iacturam ineptire non licet. Capeßite ergo sana studia, & quod à Poëta dictum est, animo uoluite: Dimidium facti qui coepit, habet. Sapere audete, ueteres Latinos colite, Graecaamplexamini, sine quibus Latina tractari recte nequeunt. Ea pro omnium literarum usu, ingenium dient mitius, ac elegantius undequaque reddent. Paucis annis prodiere in lucem, qui uobis & exemplo & simulo sint: Videor enim uidere mihi tacitus aliquot locis reflorescere Germanian moribus & communi hominum sensum quasi cicurari, quae Barbaris olim disciplinis effera, nescio quid immane solita est spira Proinde locabitis operam, non modo commodo ue stro, eoque ad posteros propagando, sed omnino gloriae non intermoriturae Principis omnium gentium con sensu optimi, qui nihil ad serendis bonis literis habe potius. Equidem quod ad me attinet, nihil non connitar, ne defuisse uel pientißimi Principis uoluntati uel studijs uestris optimi Auditores uidear. Atque hoc me nomine uobis Clarißimi uiri, Academiae Saxonicae Principes, addico ac deuoueo, uestrum erit adulescentiam meam bonis literis consecratam, minime malis artibus imbutam, denique in fidem uestram sedulo commendatam benigne officioseque tueri, ac conseruare. Dixi.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
