Latin
DE RESTITVENDIS SCHOLIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 519
Unproofread scanNot analysed yet
Cum Elias docuisset annos circiter uiginti, succeßit Eliseus, qui annos circiter septuaginta gubernauit Ecclesiam in Israël. Huic succeßit Ionas, quem arbitrantur fuisse filium mulieris Sareptanae, ab Elia reuccatum ex morte. Deinde abductis decem tribubus, succeßit Esaias in Iuda, qui docuit annos circiter octoginta, et regnum liberauit ingentibus bellis, nam quilibet Propheta habet aliquot insigne πολέ τευμα. Post Esaiam excitatus est leremias, qui annos circiter quadraginta concionatus est. Fuitque eius πολιτευμα in speciem triste, sed omnium maxime salutare eo tempore: fuit enim hortator faciendae deditionis, atque ita seruauit reliquias gentis, cum alij antea depulsis hostibus patriam seruassent. Ideo cum hic nouo exemplo deditionem suaderet, quae ui debatur turpis &exitiosa, ualde contemptus est à Pontificibus. Sed Deus non humanis consilijs, sed suo gubernat Ecclesiam, castigat, &castigatam mirandis modis restituit. Quid in exilio Babylonico? an tunc defuerunt scholae? Imò cum Iudaici Reges non aluissent Docto res, iam alunt Babylonici. Daniel cum collegis institui tur doctrina Chaldaeorum, sed uicißim, hunc postea Reges omnium maximi, tanquam discipuli, audiunt, Nabugdonosor, Euilmerodach, Darius, Medus &Cyrus. Quem uirum ex omnibus aetatibus nominare quisquam potest, qui tantos heroas discipulos habuerit? Post Danielem extiterunt Esdras &Nehemias, qui attigerunt Alexandri Macedonis aetatem. Post Alexandrum celebrat liber Sirach Simonem Oniae filium, qui doctrinae puritatem con seruauit.