Latin
DE RESTITVENDIS SCHOLIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 521
Unproofread scanNot analysed yet
Cogitate autem quàm gratum pijs, quàm utile fuerit ad confirmandas mentes, scire ueteres Aposto. sententias, scire per quos authores propagata doctrina fuerit. Clemens ait se peruagatum esse totam Asiam, et de singulis doctrinae articulis consuluisse eruditos ubique. Sed postquam uenit Alexandriam, fuisse se contentum iudicio Pan taeni, quem ait eruditione &pietate eximia praeditum fuisse, ac ornatum testimonijs Spiritus S. seu miracu lis. Vt igitur hae scholae ab Apostolis inchoatae con seruarentur, Collegia in Ecclesijs Episcoporum instituta sunt, &donata uictu. Sed postquam opes creuerunt, in Collegijs doctrina extincta est. Quid enim nunc sunt illa agmina Canonicorum, nisi sodales Apicij? Quarum rerum studia in illis locis uigeant, non ignoratis, sed de his non dicam hoc tem pore. Caeterum haec tam longa commemoratio de Propheticis &Apostolicis Academijs quò pertinuit? Illud ostendere uolebam, Deo placere conseruationem scholarum, nec posse florere Ecclesias sine scholis, et quidem magna artium ac literarum ua rietate opus est.