# Selectae declamationes. Vol. 1 523

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE RESTITVENDIS SCHOLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/523
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/523

Profecto melius de suis populis, & de tota posteritate hac in re meretur, quàm si nouas auri, aut argenti uenas tam largas, quàm fuerunt uenae Lydiae, quae Croesi opes tantopere auxerant, reperiret. Hoc munus praecipue flagitat Deus à Principibus. Ideo enim Deus ad ocietatem condidit homines, ut alij alios de religione doceant, ut quidam uenustißime scripsit: Vtque alios alij de relligione docerent, Contiguas pietas iußit habere domos. Cum autem Principes sint custodes humanae societa tis, certe hoc efficere debent, quantum ipsi possunt, ut Deus recte celebretur. Armentarijs satis est, pecudibus pabulum curare. Hi qui hominum coetus regunt, non tantum custodes sunt. uitae corporum sed legis ac disciplinae: Ideo Deus impertit societatem sui nominis, ut Dei dona, id est religionem, iusticiam, disciplinam, pacem inter homines tanquam uicarij Dei tueantur Oro igitur Dominum nostrum Iesum Christum filium Dei, ut gubernet & augeat hanc scholam, & studia harum gentium exuscitet, ad salutem Ecclesiae, quam Filius Dei sic amat, ut eam sanguine suo redemerit. Vos etiam qui hanc urbem, & hanc Aca demiam regitis, obtestor, ut cum operam scholasticam Ecclesiae necessariam esse intelligatis, me hospitem, & uersantem in difficili munere, uestra beneuo lentia confirmetis. Sumus nos quidem longe inferiores illis summis uiris, de quibus antea dixi, qui olim byGoogl olim Ecclesiae studia rexerunt, Elia, Elisco, Esaia, Ieremia, Daniele, Esdra, sed in munere prorsus eodem uersamur.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
