# Selectae declamationes. Vol. 1 526

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE RESTITVENDIS SCHOLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/526
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/526

Non igitur nouum doctrinae genus comminiscar, una est perpetua Ecclesia, in qua Filius Dei per Patres, Prophetas, & Apostolos, ueram Dei noticiam tradidit, & taxat persuasiones contumeliosas aduersus Deum, quas spargit Diabolus odio Dei. Ad illam ueram Christi Ecclesiam, nunc quoque belligeran tem cum Diabolo, & dissentientem a Pontificibus, qui idolomaniam defendunt, & trucidant membra Christi, ut omnes pij adiungere se debent, ita me quoque totamente & toto pectore adiungo, ac precor ex animo Filium Dei, Dominum nostrum Iesun Christum, ut ministerium meum gubernet, ac per me sit efficax, ut adfuit Patribus, Prophetis, & Aposto lis: Ipsius enim laus uictoriae, ipsi triumphus debetur, qui uincit Diabolum: nostra infirmitas non que par tantae dimicationi, sed ipse uult pijs adesse, & conculcare caput serpentis, hoc est, ut Iohannes interpretatur, destruere opera Diaboli. Fuit Ecebolus quidam Rhetor tempore Constantij, is ut gratiam aucuparetur Principis, bapti zatus est, & ut fuit in dicendo uehemens, acriter solitus est taxare idolomaniam. Postea sub Iuliano, cum uideret hunc abhorrere à Christi nomine, & restituere Idola, defecit & ipse à Christianis, eisque in gratiam dibzy G Goo gratiam Imperatoris rabiose maledixit. Ita animi sententiam de religione inflexit ad Principum uoluntates.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
