# Selectae declamationes. Vol. 1 527

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE RESTITVENDIS SCHOLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/527
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/527

Non fuit autem diuturna Tyrannis Iuliani, sed statim succeßit Iouianus bonus & pius Prin ceps, ubi cum uideret multo maiore in odio esse illos qui, ut assentarentur Iuliano, defecerant à Christo, quàm caeteros Ethnicos, rursus ipse sese retexit, redit ad Christianos, abijcit se ad templi fores, iubet se pedibus conculcari, ut sunt hypocritae tanquam histriones ad has praestigias idonei. Nec nulli sunt hoc tempore tales Eceboli, qui alia alijs temporibus, & apud alios probant. Ego igitur simpliciter professus sum quid sentiam, & opto ut in hac me sententia confirmet Deus, & ut Filius Dei gubernet meum ministerium. Certe illud Eceboli nunquam facturus sum, non stringam stylum aduersum ueram Ecclesiam, non deformabo eam calumnijs: Sed ingenium meum seruiet gloriae Dei & Domini nostri Iesu Christi. Dixi. ORATIO CASPARIS CRVcigeri, De ordine discendi, Habita in promotione Magistrorum, Anno M. D. XXXI. Vm ex hoc loco saepe dictum sit de uniuersa Philosophia, deque harum artium omnium dignitate, quae in scholis ideo traduntur, quia ad bene beateque uiuendum iudicantur esse necessariae.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
