# Selectae declamationes. Vol. 1 528

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE RESTITVENDIS SCHOLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/528
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/528

Ego pro ingenij mei mediocritate, omißis illis praeconijs superiorum disciplinarum, quas arbitror propter manifestam utilitatem commendatißimas esse omni bus, pauca quaedam dicere institui de hoc genere disciplinarum, quod nos profitemur, & quo prima aetas ad percipiendas maiores artes praeparatur. Quanquam enim & harum utilitates quotidie uobis in scholis decantant praeceptores, tamen hic aliquid de ea re dicendum est, ut publico mori serutamus. Et quia à me publico nomine habetur oratio, tantum ei tribuetis authoritatis, Adolescentes, quam tum existimatis esse in hoc collegio uirorum optimo rum & doctißimorum, praeceptorum uestrorum, qui mihi hanc personam imposuerunt. Nam horum omnium sententia, mea uoce ad uos perfertur: qui cum uobis optime consultum uelint, non desinunt uos hoc in loco adhortari ad haec studia colenda, quae tum uobis priuatim honesta atque utilia, tum Reipub. retinendae necessaria esse iudicant.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
