# Selectae declamationes. Vol. 1 529

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE RESTITVENDIS SCHOLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/529
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/529

Si quis autem huius ordinis authoritatem aspernatur, & udicia contemnit hominum, non solum peritorum, sed etiam toti Reipublicae optimae cupientium, in hoc iure desideranda erit humanitas. Duxi autem uos adhortandos esse, nestudia inferiorum artium negligatis, quae etsi ad populum parum habent ostentationis, tamen ad cognoscendas superiores artes, quae continent administrationem Reipub. uiam sternunt. Itaque etiam de ordine discen di pauca addemus, qui in omnibus rebus ualet pluri mum, ut suauißime dixit Xenophon: οὐδὲν οὕτως ἔυχρηστον οὔτε καλὸν ἀνθρώ ποις, ὡς ἡ τάξις. Et ut inde sumam initium, societatem quandam artium inter se esse scitis. Quare etiamsi quaedam in uita excellere atque eminere uidentur, tamen aliarum ope indigent. Quare imprudenter faciunt, qui dum ambitione, aut spe quaestus incitati, properant ad illas superiores, quarum fructus uersantur ob oculos etiam imperitis, reliquas disciplinas negligunt digunt & contemnunt, quasi ad uitam inutiles. Ac mihi cogitanti interdum uidetur huius societatis quaedam in ipsis elementis literarum similitudo esse, ubi & si dignitate praestant uocales, tamen sine consonantibus sermo nequit existere.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
