# Selectae declamationes. Vol. 1 546

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, LINGVARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/546
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/546

Quoties de Imperiorum mutationibus dicendum est quoties in Ecclesia requirendae sunt ueterum contentiones de rebus maximis? Haec sine Graecis & Latinis literis, nullo modo cognosci possunt. quidem Ecclesiasticae res tantum Graece scriptae sunt. Caeterum uarietate & copia rerum atque exemplorum, longe uincunt Latinos, tum Poëtae, tum Hi storici Graeci. Nam Romani domesticas res tantum ornare studuerunt: at Graeci omnium gentium aque Imperiorum historias complexi sunt, easque ita descripserunt, ut uerius philosophentur in ipsorum negociorum atque consiliorum expositione, quàm illi qui in scholis nuda praecepta tradunt, ac uere Philosophiam ex umbra in solem ac puluerem educunt, hoc est, usum eius in uita atque negocijs ostendunt. Haec doctrina etiamsi tantum propter suauitatem expetenda esset, tamen satis magna causa esset, cur Graece disceremus. Quae enim potest esse uoluptas magis digna praestantibus ingenijs, quam ea, quae percipitur ex illa ipsa cognitione maximarum rerum?

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
