# Selectae declamationes. Vol. 1 553.6-8

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 553.6 to 553.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/553.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/553.6

Neque enim tantum ad hunc coetum, qui in hoc theatrum confluxit, sed ad nostros liberos, & ad posteritatem pertinent. Non fastidiamus hos ludos, tanquam res indignas nobis, sed exemplum nostrum prodesse adolescentibus ad honestos mores amandos, & conseruandos existimemus. Haec praefatus sum, ut imperiti intelligant, nos bono consilio hos scholasticos ritus conseruare. Quod cum ita sit, aequum est, uos orationem meam pacienter audire, quam hoc loco habere me cogit officij ratio. Etsi autem quaedam erant causae, cur de artium studijs & utilitate, hoc tempore dicendum uidebatur, tamen cum alij saepe uobis commonstrent usum, in multis uitae partibus, & uitu peratoribus grauiter respondeant, relinquam modo id argumentum, & dicam de concordia, deque communicatione studiorum atque operarum, sine qua retineri & consistere Respub. non potest. Extat autem apud Graecos uenustum Epigramma, in quo pingitur optimus Reipub. status. Ac eo libentius argumentum Epigrammatis illius recitabo, ut exemplum illustre adolescentes infigant animis, quod eos & in schola, & deinceps in omni uita admoneat, qua arte retinenda sit publica tranquillitas. Ea uero magna est ars, seu sapientia potius, praecipue requirenda in ijs, qui uiri boni perhiberi uolunt, quae cuiusmodi sit, in hac imagine conspici potest. Forte in uia conueniunt caecus & claudus, ubi cum sine duce progredi caecus non posset, claudo etiam uehiculo opus esset, retinebatur uterque suo malo. Vidit autem claudus caecum ualidos lacertos, firmos pedes, denique robur integrum corporis habere, nec quicquam morbi in eo haerere, nisi quod oculis captus erat.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
