# Selectae declamationes. Vol. 1 557

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO DE CONCORDIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/557
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/557

Talis status optandus est ex animo, & decet bonos omnes, consilia omnia sua, & omnes actiones ad hunc statum fficiendum dirigere. Sic in schola liberaliter con ferant singuli suas artes ad communem usum. Nemoaterius generis artifices premere conetur, quaedam etiam incommoda in alijs tegenda sunt, & uel comiter emendanda, uel arte quadam sarcienla. Ac nos quidem in scholis praecipue amemus hunc statum, quia Aristoteles, quem sequimur Magistrum in Philosophia, Aristocratiam maxime probat, & hanc antefert omnibus formis politiarum. Sequamur igitur Aristotelem, & in scholis, quantum fieri potest, Aristocratiam efficiamus. Haec au tem non sunt Aristocratica, sed partim Timonica, partim ὁ λιγαρχικὰ, grauatim operas in commu ne conferre, uel impedire aliorum cursum, qui & ipsi bene merentur de Repub. aliorum aucupari er rata, aut etiam calumniari studia, seu odio, seu ambi tione, seu aliqua alia cupiditate. Quanta inter se modestia certarunt septem illi summi uiri, qui Sapien tes nominantur, qui eodem tempore floruerunt indi uersis ciuitatibus?

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
