# Selectae declamationes. Vol. 1 562

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, STVDIORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/562
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/562

Ferarum enim est talis congressus, nisi quodhaec gmatarum morsu abstinent, gladiatores uero minis caedibus in sese ruunt. Itaque & hortor & oroonus studiosos, ut omni genere officij iuuare Remp. et in xi communem concordiam annitantur, Id dignun est bonis uiris & Deo gratum: et ut Psalmus inqui, hoc agentibus Deus dabit benedictionem. Postrono quia non tam mea oratione, quàm autoritate & sententia optimorum, & praestantißimorum autorum uos adhortor, libuit in fine adijcere memordi le dictum Senecae, qui sic in postremo libro deiraat. Dum inter homines sumus, colamus humanitam, non timori cuiquam, non periculo simus detriunta, iniurias, conuitia, uellicationes contemnanis, & magno animo, breuia feramus incommoda, dunrespicimus, quod aiunt, uersamusque nos, immortalitas aderit. Dixi DE MISERIIS PAEDAGOgorum Oratio. N Aesopi apologis queritur apud Iouem asinus de suis aerumnis, quotidianis se operis confici & enecari: sed est querela paedagogorum de suis miserijs iustior profecto, si res ad calculos reuocetur, quam asini.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
