Latin
STVDIORVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 568
Unproofread scanNot analysed yet
Apud unum praeceptore Latino sermone utendum est, ad quem cum uentum est, Dij immortales, quale spectaculum committitur? Puer aliquandiu in statuae modum prorsus mutus est. Postea ubi se colligere coeperit, ac meditari uerba, quia animus perturbatus est, oculi superciliaque peruertuntur, si uideas, dicas comitiali morbo arripi: peruertitur &os uelut Cynico spasmo foedissimo rictu. Post ubi diu secum luctatus est, tandem uocem aedit. Sed ne deprehendatur, si quod forteeri stet soloecum, stridit obscure. Quidam ingeniosi sunt in postrema syllaba &casu dictionis obruendo, ne percipiatur. Iubet praeceptor clara uoce pronunciare, ille iterat &uerba cadentia tollit. Exaudit iam praeceptor, sed nihil nisi uerborum portenta. Nec autores qui praeleguntur redolet sermo, neccum Grammaticis praeceptis conuenit. Hic demum sentit se uerè miserum esse paedagogus: Nam cum exstudijs puerilibus non alius fructus petatur, quam ut expedite loqui poßint, hic uidet sibi operam &oleum in dicendo perire, in tam prodigiosa discipuli infantia. Sed quantae difficultates exorbendae sunt, dum huic uitio mederi studet?