# Selectae declamationes. Vol. 1 572

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, STVDIORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/572
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/572

Postremo nunquam quisquam tam foelix praeceptor fuit, cui ita obtemperarit discipulus, ut praescriptam discendi rationem secutus sit, ut ad hos authores euoluendos alligari se passus sit, in quibus eum solis uersari atque commorari, tanquam domi suae praeceptor uolebat, ut ad tempus scripta absoluerit, ut ea quae edidicit statis horis memoria repetiuerit, ut sermone castigatiore apud sodales usus sit. Nostri quidem nihil horum praestant, in carcerem se includi citius patrientur, quàm in uno authore detineri. Varietas grata est illi aetati. Itaque uaria, sed plerunque deteriora legunt, si tamen aliquid legunt. Iam fodere malunt quam memoriam aut linguam exercere. Sic sunt pueri in genere, alij magis, alij minus ignaui. Nan etiamsi quis indole generosa est, tamen ea aetate parum in animis roboris est. Et quemadmodum longus labor est infantium corpora firmare, gestando, alijsque mollibus exercitijs, sic infantia ingeniorum non nisi sero curatur, postquam diu summa comitate docueris & adsuefeceris, nec aliter tractaris atque suos alumnos nutriculae tractant.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
