Latin
STVDIORVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 573
Unproofread scanNot analysed yet
In tanta inertia istorum, cogitate quid animi praeceptori sit, nimirum idem quod Imperatori, qui abiecta uictoriae spe, intelligit hosti salutem, tum suam, tum patriae scelere exercitus sui proditam esse. Consumitur acerbißimis curis, uidens tam male locari grauißimos labores in iuuentute formanda. Dixi hactenus de aerumnis, quas in docendo tantum perferimus, restat altera officij nostri pars longe difficilior superiori, cura regendorum morum. Quid ibi mali non uidet praeceptor? Primum aetas illa natura ad uitium propensior est. Et Plato scripsit, nullam beluam intractabiliorem esse puero. Itaque tantopere sudabit praeceptor in regendis his, qui domi summa diligentia parentum ad religionem &ad bonos mores instituti sunt, ut leonem aut ursum experiatur facilius posse gubernari quàm hos. Et tamen in scholas quotquot ferè mittuntur, peßimos mores, turpißima exempla adferunt, ut refingendi sint de integro. Est autem difficilius, praua quae semel insederunt, dedocere, quam recta docere. Scitis enim Musicum illum gemina mercede docuisse, qui ante sub alijs magistris male assuefacti erant.