Latin
STVDIORVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 575
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim uerissima sententia, quam reliquit scriptam Columella in praeceptis, quae patrifamilias praescribit: Nil agendo fieri, ut homines male agere discant. Iam ubi domo tanquam è carcere refractis repagulis fugerit adolescens, miserrimae curae subeunt animum praece ptoris. Quae ille in fabula Mitio sibi uenire in men tem dicit de filio, eadem praeceptorem sollicitum ha bent, ne ille uspiam ceciderit, aut perfregerit aliquid aut uulnus acceperit, &hoc genus alia: Quare iam cogitat sibi summa ui coercendum esse discipulum. Et cum hactenus à plagis abstinuerit, hic demum ad ferocitatem castigandam promuntur uirgae. Nam nostri homines non nisi plagis coacti, sicut de Phrygibus in prouerbio est, imperata faciunt. Hic ille mi ser supra tot mala carnificinam cogitur exercere, rem miserrimam, quaeque uel in primis noceat, ualetudini nostrae. Nemo enim tam est ἀπαθὴς praeceptor, quin ex contumacia adolescentium commoueatur, quemque non perturbet in uerberando impetus? Quid iam de cura ualetudinis puerorum d quid de sumptibus moderandis? quid de rationibus sumptuum perscribendis?