# Selectae declamationes. Vol. 1 579

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, STVDIORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/579
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/579

quia nihil didicerunt, nullius usus sunt in Republica, domique cum summa ignominia uiuunt. Deinde quia in ocio multa uitia contraxere, ea haerent in illis, potant, amant, latrocinantur, ut publicum odium urbis fiant. Exitus autem his moribus respondet, alij inter pocula occiduntur, alij suas fortunas in alea perdunt, alios perdidere amores. Possem infinita exempla recitare, si sineret tempus. Sic enim Deus poenam sumit de his, qui primum Deo autore adhibiti ad discendum, non faciunt suum officium. Nam quod parentes iussere, id Deus tanquam sua iussa fieri uoluit. Deinde malam gratiam bene meri tis praeceptoribus reddunt. Noli enim putare ullum esse scelus, quod perinde offendat Deum, atque ingratitudo: sic enim scriptum est. Fore ut non recedat ma lum à domo ingrati. Quantum autem Doctoribus debeatur, tum inde existimari potest, quod in uicem parentum succedunt, & illorum affectus erga pueros induunt, tum etiam Paulus commonet cum ait, Duplici honore dignos esse Doctores. Proinde si cupitis ut fortunet uobis Deus uniuersum uitae uestrae 580 DE MISERIIS PAED. uestrae cursum, date operam, ut uicißim ea praefatis, quae ille à uobis exigit, ut gnauiter obeatis prouinciam uobis à parentibus commissam, & ut praeceptores uestros amanter complectamini, & reigiose colatis, ut & nostra studia & nostrum amorem erga uos augeatis, et mala nostra, uestra commoditate mitigetis. Dixi. ORATIO PHILIPPI MELANthonis, de amore ueritatis, dicta ab ipso, cum decerneretur gradus Magisterij D. Andreae Vuinclero Vratisla. & alijs quibusdam bonis & doctis uiris, Anno M. D. XXXV. die Aptil. XIIII. On soleo odiose repugnare amicis: Itaque modo etiam facile passus sum

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
