Latin
ORATIO DE GRADIBVS IN
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 58
Unproofread scanNot analysed yet
Quare hi, qui bene faciunt ministris Ecclesiarum, à Christo uicißim expectent defensionem &multa alia beneficia. Quanta immanitate odij pontifices, &multi reges, ac principes aduersus Euangelium exarserint, quoties iam bellum denunciarint nostris principibus, quos Deus uocauit, ut tectum aliquod praebeant pijs doctoribus, nemini obscurum est. Inter haec pericula tantum his me promißionibus sustento, quibus testatur sibi curae esse, ne opprimantur, ne deleantur hi, qui student ornare ministerium Euangelij, qui pios doctores defendunt. Quam pulchre Christus pinxit nobis ecclesiae imaginem in Laza ro, qui egens et laceratus ulceribus iacet in uestibulo diuitis, à quo negligitur &fame necatur? Sed tamen Deus testatur eum sibi curae esse, cum angelos ad ipsum mittit. Ita iacet Ecclesia in regum &principum imperijs, &non solum negligitur, sed etiam conculca tur, respicit tamen eam Deus, &mittit aliquos angelos ac principes, à quibus defendatur, nec opprimi, aut ni, aut deleri eam sinit.