# Selectae declamationes. Vol. 1 584

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, STVDIORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/584
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/584

Atque utinam haec Vlyssea Philosophia tantum in priuatis & leuibus negocijs exerceretur. Sed experimur eam peruasisse in grauißimas Regum deliberationes, in scholas, corrumpere artes, & quod est praecipue deplorandum, regnare in Ecclesijs, & obruere religionem. Quare si solidam doctrinam & utilem generi humano expetitis, & hoc uestrum curriculum Deo placere, & prodesse alijs uultis, uehementiß. odium Sophistices animo concipiendum est. Atque hac in re primum quid uocem Sophisticen, deinde quàm perniciosa sit, considerandum erit. Non enim appello Sophisticen, tantum ridiculas illas cauillationes, quae pueris traduntur in Dilecticis, ceratinas, & crocodilinas, & similes. Illa uobis cauenda est Sophistica, quae mirificam sapientiae speciem prae se fert, & in curia, in subsellijs, in Ecclesia dominatur. Vbi alios piget inquirere ueritatem, alij explicare commode non norunt, alij per ambitionem de industria nebulas offundunt. Et interim magna autoritate inserunt animis falsas a nocituras opiniones. Medici narrant melancholicorum exempla, quorum alius errore mentis putauit se factum esse gallum gallinaceum: alius sedit in uacuo theatro, somnians se uidere spectacula.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
