# Selectae declamationes. Vol. 1 591

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 591. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/591
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/591

Decet enim haec quasi censoria iudicia publice fieri. Sed quaecunque sunt causae, me congressus ipsi delectant. Iuuat enim coetus uidere bonorum & doctorum uirorum, qui sunt praecipua ornamenta Eccle siae & Reipub. Et cum alios in alijs artibus excellereanimaduerto, subit animum cogitatio, quanta ua rietate artium Deus & instruxerit, & inter se copula uerit genus humanum. Saepe etiam mihi lachrimae crumpunt intuenti in his pompis iuuentutem, cui quasi per manus Ecclesiae gubernationem & curam conseruandae doctrinae omnis generis trademus. Hic ego cum impendentia Ecclesiae pericula animo prae metior, non possum non deplorare causas, quae mul tae sunt, & uota facere pro uobis adolescentes, qui in hanc difficilimam militiam conscripti estis, & aliquanto post subituri acerrimas dimicationes. Haec obuersantur animo meo, quoties ad hos congressis accedo, in quibus & hoc mihi uidetur pulcherrimè institutum, ne sint inerudita, muta & Bαναυσὰ spectacula, ut sunt aularum, sed ut in Ecclesia iuuen tus audiat aliquid, quod ad eruditionem, aut mores prosit.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
