Latin
595
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 595
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est turpius, quàm de coelesti doctrina sic ludere, ut in comoedijs ludunt Pseudolus, Palestrio, Phormio, aut similes Sycophantae? Et tamen uidemus potentes nunc praecipuè admirari &in coelum uehere tales Pseudolos, qui flexiloquas conciliationes praescribunt, qui circumuenire et obruere tardiores quoquo modo possunt. Delectantur homines captionibus, ut celebratur Romanus Magistratus, qui Regi ueteratori belle im posuit, cum in conditionibus pacis cum Antiocho fa ctae scripsit, ut dimidium nauium Antiochi Romani retinerent. Hic Romanus dissecari omnes naues curauit, &trabes sectas ita diuidi, ut dimidium relinqueretur Antiocho. Alius quispiam pactus aliquot dierum inducias, noctu populabatur agros. Denique multa huius generis astute, aut etiam calum niose acta leguntur, quae si in Ecclesia imitari Doctores uolent, funditus delebitur Religio. Venit Athenas Demetrius regum suae aetatis florentißimus Antigoni filius, ut Eleusinijs iniciaretur. Venit autem mense Martio, quo fieri Eleusinia non licebae, quibus attributi erant Menses duo Nouember &Augustus. Vt igitur Regimos gereretur, nec tamen sacra pollui uiderentur, inuenta est bella ratio. Ler lata est, ut mensium nomina mutarentur. Similima res nunc agitur.