# Selectae declamationes. Vol. 1 597

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 597. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/597
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/597

Exitum Iudae proditoris expectent, quem imitantur. Vt enim ille prodidit osculo filium Dei: Ita Euangelium quadam blan da specie delere isti conantur. Semper calumniosa le gum deprauatio & fraudes in iudicijs, etiam in imperijs diuinitus punitae sunt, non solum in Ecclesia. Meministis Sophisma Critiae, quiunus erat extriginta uiris, qui regebant Athenas, postquam captae a Lacedaemonijs, rursus pacem impetrauerant. Etfi autem eo tempore crebrae seditiones praebebant cau sam triginta illis, ut asperius saeuirent in ciues, tamen legem condiderant ipsi, ne quis ex suo Catalogo indicta causa interficeretur. Cum igitur Theramenem collegam Critias interfici iußisset, implorat Theramenes legis auxilium, petit ne indicta causa interficiatur: Respondet Critias, legem loqui de ijs, quorum nomina sunt in Catalogo, se autem iam Theramenis nomen in Catalogo delere. Ita eludit le gem Critias. Sed huius cruenti Sophismatis poenas statim postea dedit: cum amici Theramenis pulsi ciuitate Rempub. recuperarunt, & Critiam, et quoslam alios, quos ille crudelitatis socios habuerat, interfecerunt. Nec illa religionum Sophismata sunt incruenta, de quibus iam dicimus.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
