# Selectae declamationes. Vol. 1 599

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 599. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/599
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/599

formam mutabat, tamen quoties labascere partem suam uidit, inclinauit ad alteram, & se arte ex periculis euoluit, ut dicit Aristophanes. Subito pro Chio coum, id est, ut in ludo talorum dicitur, pro monade sentonem extitisse, πεπτωκεν inquit, Eξω τῶν κακωρυχίος ἀλλὰ κῶος Denique suo ocio consulunt non Ecclesiae, qui applaudunt his Sophismatibus. In hos uerè competit illa acerbißima querela Andromaches apud Euripidem, quam sceleratè Menelaus deceperat. Cum enim confugisset ad aram, ne à Menelao interficeretur, iubet ille adferri infantem filium Pyrrhi & Andromaches, eamque iubet ab ara discedentem redire ad percussorem, quod nisi faciat minatur se filium ipsius interfecturum esse. Hic generosa mater filij salutem anteponit suae, ac discedit ab arae. Postquam igitur ad percussorem redit, insultat Me nelaus deceptae mulieri. Te inquit, ego quidem interficiam, sed infantem filia mea perdet. Hic illa iusto & ingenti dolore adfecta exclamat. O dignißimi odio Spartani, & execrandi ab omnibus homini bus, dolosi, mendaciorum architecti, insidiosi, flexi loquas ambages captantes, aliud loquentes, aliud sentientes, malè pereatis. Quo possunt ueriore elogio describi huius temporis Sophistae, quàm his An dromachae uerbis? Quid precari iustius est, quàm ut conseruetur doctrinae puritas, deleta & extinca hac Sophistica? Et ut Andromache dira imprecatur impostoribus, Ita minantur eis poenas diuinaca cula apud Esaiam, Vae ijs, qui malum dicunt bonum, tenebras lucem. Haec fulmina exuscitent nos ad amore ueritatis, et ut cauere Sophisticen poßimus, maiore cura incumbamus in studia uerae doctrinae, & instri amus ac praemuniamus animos rectis sententijs. Quantum periculi est, si inermis cum Lupo con gredi uelis, tantum periculi esse credite, si sine solida eruditione astutos illos & insidiosos Antagonistas adoriamini.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
