# Selectae declamationes. Vol. 1 6-2

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/6-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/6-2

Deus effudit, Spiritum scilicet, et absolutae uir tutis autorem, & arrabonem gratiae, quem antehac nesciebat mortalitas. Frustra diuinis legibus animum deuoueris, nisi Christum esse, Paulo magistro, scias cum, à quo spiritus petendus sit amans eorum quae lege iubentur: deinde & qui, si quid praeter legem, it imbecillitas humana, deliqueris, ignoscat. Frustra item Euangelicam historiam didiceris, nisi histo riae scopos & usum, illo monstrante, obseruaueris. ubi de legis abrogatione, de peccato, de carne, de spi ritu, de filijs adoptionis, de libertate, de seruitute dis serit, quid aliud agit, quàm ut, ceu methodo quadam, uniuersae scripturae lumen adferat? Omitto quae mysteria, quàm sublimia doceat, ubi coeperis in eum attentius oculos defigere. Satis amplum enim fructum feceris, si uel à limine salutaueris. Nam quod ad confirmandas & consolandas conscientias attinet, nemo Paulo, mea quidem sententia, praeferendus est. Summa cura esto, ut in hoc discas, quo habeas uitae formam ac regulam. Etenim si disceptandi & litigandi gratia didiceris, uide quàm facias atrocem sanctißimo uiro iniuriam, qui pacis adsertore, praecone Christi qui solus uera pax est, tam foede abuteris. Nam quod qui dam Theologica ad scenam, ad uulgi plausum comparant, deplorandum magis quàm insectandum est.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
