Latin
60
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 60
Unproofread scanNot analysed yet
de imperijs, de Ecclesia, multa monemus auditores: Saepe querelas nostras exponimus, saepe sententias dicimus, perinde ac si in senatu, aut in consessu Synodi oratio haberetur. Ac magnam gratiam Academiae debemus, quae etiamsi petulantiam, ac maledicentiam lege prohibuit, tamen honestam &piam dicendi libertatem nobis concedit, fortasse maiorem, quàm haberet Synodus ulla Pontificum. Vt Poëtae finxerunt Astream fugientem ex urbibus, paulisper adhuc in rure commoratam &concionatam esse agricolis: ita pulsa ueritas ex Pontificum collegijs &concilijs, nobiscum adhuc Dei beneficio philosopha tur. Ex his scholasticis coetibus eius oracula ad aliquas Ecclesias perferuntur. Sed cum hic saepe aliae causae pertinentes ad communem salutem actae sint, nunc nostram causam agam: Deplorabo nostras mi serias, et omnes gubernatores Reipub. de suo officio admonebo, quod nobis, quod Ecclesiae, in hoc negocio debent. Christus narrat fuisse diuitem quendam fortaßis etiam dignitate praestantem, qui non tantum sine metu egestatis, sine sollicitudine suauiter uixerit, sed etiam splendorem amauerit in omni apparatu, comitatu, aedificijs, quo homines opulenti dignitatem augere putant. In hoc diuitias, tranquillitatem, ac uoluptates, ut fit, secutus est fastus, &neglectio rerum diuinarum, ac pauperum.