# Selectae declamationes. Vol. 1 600

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 600. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/600
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/600

Et Christus, etsi iubet imitari simplicitate columbas, hoc est, iubet esse sine uirulentia, tamen hortatur, ut simus prudentes sicut serpen tes, hoc est, simus intenti in hostem & cauti, ut Serpens dicitur singulari arte, caput tegere in dimicatione. Porrò ad cauendas insidias eruditione opus est, ut Pseudographias in numeris nemo iudicare po test, nisi artifex, ita & dogmatum deprauationes re futari non possunt, nisi à peritis. Nec uerò dubitate quin plaerisque uestrum ingentia certamina ueniens aetas paritura sit, quae iam animo intuentes omnibus ingenij uiribus ac neruis contendite, ut instructio parati ad maximarum rerum explicationem & propugnationem accedatis. Et hanc curam menineritis Deo placere, & gratum sacrificium esse, qu quidem & studia iuuabit ad hunc directa finem & scopum. Nec ego, cum fucosas conciliationes detestor, propterea moderata consilia, moderatas sententias improbo, sed corruptelas caueri uolo, semper est moderatißimum, quod est uerum, rectè, propriè, perspicuè & disertè traditum.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
