# Selectae declamationes. Vol. 1 601

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 601. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/601
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/601

Notum est illud Aristotelis scite dictum: Artes omnes mediocritatem quandam quaerere, quod certe non de prauis & corruptis artium operibus, sed ueris intelligendum est. In his est sua & ueris praeceptis conueniens mediocritas, & ut dicam, apta harmonia. Et cum in sententijs constantiam laudo, non confirmo malorum pertinaciam, aut ingeniorum petulantiam. Retineatur illa à Platone laudata coe lestis mediocritas, uidelicet, Geometrica, quae arcet Tyrannidem & frenum inijcit uulgo, iubet esse idoneos iudices & gubernatores. Tales cognoscant do gnata, ac dijudicent ex ueris, certis, & non calumniose detortis testimonijs, reprimant Tyrannos, frenent petulantia ingenia: denique curent in Ecclesia extare ueram & certam doctrinam proprie & dilucide explicatam, non dilutam Sophistica. Hoc toto pectore optamus, ut tollantur ex Ecclesia εἰδωλομανιαι, & Deus Pater liberatoris nostri Iesu Christi uere inuocetur & colatur, ut fulgeat Christi gloria, ut multi ad pietatem & salutem inuitentur. Haec 602 DE ODI scenHaec opto cum fucosas conciliationes n uelim, quan seo: Ac prius dehiscere mihi te ab hac sententia deducar.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
