Latin
603
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 603
Unproofread scanNot analysed yet
Aepe in his spectaculis de legum dignitate, grauißimae orationes ha bitae sunt, ut reuerentia luris, &di sciplinae inseratur animis iuuentutis, &iniustae ac rabiosae cupiditates frenentur. His adhortationibus, si ullo unquam tempore opus fuit, nunc profecto in hac postrema, &plusquam ferrea aetate, non modo uoce &senten tijs bonorum &doctorum, sed multò magis authoritate, imperio, &armis Regum &Principum leges tuendae &retinendae sunt. Videmus enim hanc aetatem inimicam esse modestiae, disciplinae, pudori, iusticiae, religioni, quarum rerum custodiam, cum Deus summis gubernatoribus commendauerit, rogandus est, ut aliquando excitet eos ad cohercendos furores, &frenandas libidines improborum, ad restituendam &sanciendam disciplinam, ad renouan da uirtutis studia, sicut orat Dauid in Psalmo: Exurge Deus ad tuendam legem, quam dedisti. Nunc iacent leges oppreßae audacia &petulantia multorum, ut sine diuina ope, &summorum Regum autoritate, nostra uox parum proficere poßit. Ideo iam quaedam de Regum officio disputabimus, uidelicet.