# Selectae declamationes. Vol. 1 603

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 603. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/603
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/603

Aepe in his spectaculis de legum dignitate, grauißimae orationes ha bitae sunt, ut reuerentia luris, & di sciplinae inseratur animis iuuentutis, & iniustae ac rabiosae cupiditates frenentur. His adhortationibus, si ullo unquam tempore opus fuit, nunc profecto in hac postrema, & plusquam ferrea aetate, non modo uoce & senten tijs bonorum & doctorum, sed multò magis authoritate, imperio, & armis Regum & Principum leges tuendae & retinendae sunt. Videmus enim hanc aetatem inimicam esse modestiae, disciplinae, pudori, iusticiae, religioni, quarum rerum custodiam, cum Deus summis gubernatoribus commendauerit, rogandus est, ut aliquando excitet eos ad cohercendos furores, & frenandas libidines improborum, ad restituendam & sanciendam disciplinam, ad renouan da uirtutis studia, sicut orat Dauid in Psalmo: Exurge Deus ad tuendam legem, quam dedisti. Nunc iacent leges oppreßae audacia & petulantia multorum, ut sine diuina ope, & summorum Regum autoritate, nostra uox parum proficere poßit. Ideo iam quaedam de Regum officio disputabimus, uidelicet.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
