Latin
605
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 605
Unproofread scanNot analysed yet
Audio etiam contendere multos, nihil opus est noua cognitione, quia hae res antea in Synodis iudicatae &constitutae sint. Quare non sit permittendum, ut rursus in quaestionem uocentur. Nullum inquiunt finem fore mo uendi dogmata, si Synodorum decretis assuescant ho mines refragari. Sed haec facile refutari possunt. Primum multae nunc agitantur controuersiae, de recentium temporum abusibus, quae nunquam in uete ribus Synodis agitatae sunt. Nondum enim in Eccle siam hi morbi inuaserant. Deinde quaedam in ueteri bus Synodis decreta, quae ad causas praesentes quadrant, magis patrocinantur Ecclesijs nostris, quàm aduersarijs. Postremo quaedam antea agitata sunt propter alias circumstantias, quae saepe uariant negocia. Tempore Synodi Nicenae erant in usu satisfactiones, Sed tunc erant castigationes, uel exempli causa institutae, uel ad explorandos mores eorum, qui lapsuum suorum ueniam petebant. Nemo tunc affingebat spectacula illa mereri remißionem pecca torum. Haec recentior aetas uestigium retinet antiqui ritus, sed pleraque mutauit, &multas adfinxit absurdas opiniones. Cum igitur controuersiae pleraeque huius temporis, non sint agitatae à ueteribus, &in quibusdam aduersarij magis discesserint à ueterum Synodorum decretis, quàm nos, iniustum e crudele est defugere cognitionem, nec legitimo Etclesiae iudicio tollere errores, ac discordias. Qui respondebunt Pontifices, qui prae sunt, cum filius Do in postremo iudicio palam apparebit, eosque accusabit praetermißi officij, ostendet ipsorum uel pertina cia, uel negligentia infinitas animas à Deo auulsa esse ac perisse.