# Selectae declamationes. Vol. 1 608

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 608. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/608
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/608

Sit igitur prima cura Magistratuum omni ut religiones sint purae, luceat in imperijs manistum de confeßione, quod certe non solum ad pritos pertinet, sed etiam ad summos gubernatores, u uox coelestis in Psalmo testatur: Et nunc Reges intelligite, erudimini qui iudicatis terram. Haec senper praecipua cura fuit piorum Principum, quiama pro Ecclesia Dei gerebant, ut Moisi, Iosuae, Diuidis, Iosaphat, Ezechiae. Horum uictoriae nonco spectabant, ut populus in ocio uoluptatibus fruertur, sed pacis finis erat, ut certa sedes maneret Ecclesiae, ubi propagaretur doctrina coelestis. Opit est pace non solum ad educandam sobolem, sedetum ad docendam iuuentutem, & reliquam multitunem, & ad disciplinae ac religionis conseruationem. Hos esse fines praecipuos gubernationis ininperijs, nihil dubium est. Sint sanè magni & laudati Duces Alexanie, Iulius, & alij. Sint gubernatores domestici exalentes prudentia, Solon, Augustus: Sed multò que sent illi ipsi maiores, si partis uictorijs, consituis imperijs curassent Deum rectè inuocari, celebrari, coli.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
