# Selectae declamationes. Vol. 1 611

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 611. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/611
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/611

Sentiat igitur hoc gratum Deo sacrificium fore, si nunc rectè dijudicari controuersias Ecclesiasticas, & sanciri disciplinam curet, Idque si non fecerit, grautter offendi uoluntatem Dei: praesertim cum uideatur secutura infinita dißi patio & uastitas Ecclesiae, & morum confusio, nisi uera & salutaria remedia in tempore quaerantur. Haerent ueteres morbi in Ecclesia multi, ad hos, ut fit in discordijs, etiam noui quidam accedunt. Ergo in utriusque partis negotijs delectus adhibendus est. Nec sunt armis stabiliendi ueteres abusus, sed praecedat uera dijudicatio, quae, si modo uelit imperator, non difficilis est. Adficiatur miserrima Eccle siae specie: Discordia parit in utraque parte plurimum uitiorum, confirmat audaciam in malis. Alibi trucidantur pij & eruditi, retinentur idolorum cultus, stabiliuntur flagiciosae libidines, templa muta sunt, nec habent idoneos concionatores, Et quia doctrina consilescit, multi incipiunt amare prophanas et epicureas opiniones. Haec pestis diu in Ita lia grassata est, nunc etiam caeteras nationes inuadit. Alibi emendatis abusibus succedunt noua mala, propterea, quia boni Doctores non adiuuantur ab ijs, qui disciplinam tueri debebant. Crescit igitur licentia & legum contemptus.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
