Latin
613
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 613
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur tanta sit hoc tempore dissipatio, &impendeat maior omnium rerum confusio, nisi Deus gubernatorum animos ad salutaria consilia flexerit: primum orandus est Deus, ut ipse labentem Ecclesiam fulciat: Deinde hortandi sunt principes, ut curent rite dijudicari controuersias, et disciplinam restitui. Postremo, quia publicae opiniones &mores aliqua ex parte imitantur scholasticorum iudicia &exempla, uos quoque quantum possum uehe mentißimè adhortor, ut Cyclopes illos, qui sibi omnium scelerum licentiam permittiuolunt, qui leges &uincula honestae &ciuilis uitae quodam non solum barbarico, sed etiam diabolico furore perrumpunt, fugiatis ac detestemini, uos uero ad amorem le gum &disciplinae, ad modestiam, ad studium iuuan lae Ecclesiae &communis societatis, adsuefaciatis. Falluntur Tyranni, si nulla Ecclesiae iudicia metuunt, quia nunc sperant impunitatem. Erit Ecclesiae iu dicium subeundum, cum filius Dei apparebit, in quo petulantiae &contumaciae tristißimas poenas luent improbi, 614 DE REGVM OFFICIO. improbi: Modesti uero &legum amantes praemia uirtutum ferent, &perpetuis laudibus in Ecclesia ornabuntur, &fruentur dulcißima consuetudin Dei, filij eius, optimorum Principum Adae, Nohe, Prophetarum &Apostolorum. Horum de nobis iudicia boni iam intueantur animis, &ita uiuant, ut illis sua consilia, studia &mores probent. Dixi.