# Selectae declamationes. Vol. 1 615

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, QVAESTIO, QUARE PLATO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/615
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/615

QVAESTIO, QUARE PLATO dixerit optimum esse statum Reipubeum, qui medius est inter Tyrannidem & Democratiam, proportione Geometrica. Vm publica consuetudo mihi neceßitatem hoc in loco dicendi impo nat, peto à uobis initio orationis meae, uiri doctißimi, ne me impudentia aut ingenij fiducia has mihi partes sumpsisse existimetis: Nam cum ea sit aetas mea, ut magis aliquanto quam adolescentuli iudicare poßim, quae sit huius amplißimi coetus autoritas, turpißimum mihi esset, si parum uereri uestra iudicia existimarer. Itaque non meo consilio, sed officio me ad dicendum adductum esse statuetis. Semper enim in omni uita mihi non minor laus est uisa, publicis institutis ac legibus parere, quàm doctrina ex cellere. Quod cum arbitror uos quoque uiros optimos et grauißimos sentire, spero uos consilium meum probaturos esse, quod laudatißimae scholae consuetu dini obtemperandum duxi. Cum autem non poßim eloquentia uobis satisfacere, dabo operam, ne cui prolixitas orationis molesta sit. Et ut nouitate tedium aliqua ex parte leuemus, malui quaestionem aliquam agitare, quàm artium encomium recitare, quod eo in genere in hac ingenij imbecillitate nihil reperire potui, quod non esset uulgatißimum. Disputabo igitur, quare Plato dixerit eum Repub. statum optimum esse, qui sit inter Tyranniden & Democratiam medius proportione geometrica Per liberalis mihi uisa est Platonis sententia, & a uitam utilißima, quam si sequantur hi qui praesunt, haud dubie beatißimae erunt ciuitates. Multum etiam Reipub. conducit priuatos eam tenere, ut suum locum, suum munus ita tueantur, ne, quantum in ipsis est, pulcherrima illa harmonia geometricae proportionis perturbetur.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
