Latin
QVAESTIO, QUARE PLATO
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 616
Unproofread scanNot analysed yet
Quantam autem uim habeat Platonis dictum, in exemplo facilius conspici poterit. In Ecclesia maxime cerni potest, quàm perniciosis sit uterque status, Democratia &Tyrannis. Quid enim futurum esset, si uulgo licentia concederetur, dogmata et ritus condendi aut mutandi? Tan ta est uulgi stultitia, tam caeci ac uarij impetus, ut infinita barbaries &omnium rerum in Ecclesia confusio futura esset. Vidimus exempla quaedam, nec alia res initio Anabaptistarum insaniam confirmauit, nisi haec in ijs locis, ubi conuenerunt Democratia, in qua uulgo homines nefarij, seditiosi, cupidi, sparserunt uaria dogmata, alij per ambitionem, alij incitati alijs cupiditatibus, ut praetextu religionis consequerentur potentiam, diriperent locupletum facultates. Nam in uulgo non solum nulla ratio est, nihil consilij, nulla moderatio, sed etiam plurimi sunt improbi, &ut quisque peßimus, audacißimus, ac furiosißimus est, ita plurimum gratia atque authoritate in uulgo pollet.