# Selectae declamationes. Vol. 1 619

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, IN REPUBLICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/619
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/619

IN REPUBLICA. usis ς πολυπραγμοσύνην, & petulantiam. Hoc modo nostri ordinis, seu gradus harmonia correcta, plurimum Ecclesiae boni afferet. Haec dixi ut Platonis sententiam interpretarer, quae ad illustre tans lata exemplum, fit magis perspicua. Et praestandum nobis est, ut non solum intelligamus erudite dicta summorum hominum, sed etiam ut ad nostrum usum, ac uitam accommodemus, & extra scholam, ex puluere in solem, & uelut in aciem proferamus. Monet autem nos haec sententia de maximis rebus, uidelicet, qui debeant esse gradus in Rebuspub. & ne harmonia illa turbetur, suum cuique munus diligenter obeundum esse: & quoniam unum quoddam sy stema est, attemperare unusquisque suam harmoniam ad aliarum uocum proportionem, hoc est, ad aliorum utilitatem & mutuam concordiam debet. Quan tam haec uim habeant, in Ecclesiae exemplo facile conspici potest. Reliquae sunt multae & graues disputationes in hoc loco Platonis, quas omitto, & totam hanc causam diligentius explicandam doctißimo uiro D. Decano commendo. Dixi. Oratio ORATIO DE GRATITVDIne, M. Alexandri Alesij Scoti, Decani, in promotione Magistro rum, Anno

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
